

Canticum Canticorum*
Caput 7: Versus 2
Umbilicus.Id est, infirmitas nostrae mortalitatis fitcrater,quando infirmitatem nostram in nobis experti, ut alii per nos recognoscant, laboramus, vel aliquando eleemosynas damus.Tornatilis,id est rotundus et perfectus: qui enim ob id dat potum sitienti, vel calicem divini verbi porrigit erranti, ut a Deo remuneratore vel terrenam sapientiam exspectet: hujus crater non est torno factus, quia opus misericordiae, quod fecit, non causa suae fragilitatis erigendae ad Deum fecit, sed terrenam mercedem requirit.Venter tuus.Venter nosteracervusesttritici,cum memores nostrae fragilitatis, fructus bonorum operum, quibus perpetuo reficiamur, in praesenti vita nobis praeparamus.Venter tuus.Quamvis sit inferior gradus, tamen triticea refectio erit Deo, quia in imo multi, in superiori pauci, non tamen dicimus in imo, id est, in peccato.Acervus.In imo latior, in summo angustior crescit. Sic et in nostris actionibus, quae quanto altioris sunt meriti, tanto pauciores sui operarios inveniunt. In inferioribus plures sunt operarii. Multi de possessionibus eleemosynas tribuunt, pauci sunt qui possessiones relinquunt. Possunt inacervo triticieleemosynae, quas pauperibus erogamus, intelligi, et bene postcrateremmembra sponsae acervo tritici comparantur, ut et potum et panem pauperibus dare signetur, quod et de corporali et spirituali refectione aeque potest accipi. In apertis est doctrina poculum, in mysteriis est panis.Vallatus liliis.Cum omnia bona, quae agimus, gratia videndae aeternae claritatis gerimus. Et per hoc insidianti inimico aditum nostri cordis circumquaque obstruimus.